/p. 4/ calumniae. Alex. – Obtrectatorum fastidia tuis
virtutibus multo minora esse iam eruditi viri
intelligunt. Quid quaeris? quid exoptas amplius?
Plus es apud sapientum iudicia consecutus laudis,
quam ut ne tantillum quidem bonae famae
per Aristarchorum detractionem et semidoctorum
censorum malevolam invidentiam
amittere tibi sit periculum. Habes quod perpaucis
bonis viris contingit: clarum nomen apud
Galliae Proceres. Passus es, quod saepe sapientissimi
viri, obtrectationem. A te id remotum est
quod ignavissimi complures obtinuere: argenti
nempe copia, vero philosophantium animorum
praecipitium. I. C. – Noli – te deprecor – vanae
gloriolae fuco deceptum, in ea me loca inducere,
unde pedem referre non liceat. Sapientiae
quidem studium me impellit, at rei magnitudo
me revocat. Alex. – Est aliquid amicorum et philosophiae
gratia audendum. I. C. – Si te mihi igitur
ducem praebueris, Sacrosancta Sophiae penetralia
adire non amplius tergiversabor. Alex. –
Ego quidem praeibo libens, abditissimas proponendo
quaestiones et difficultates. Tu respondendo
me sequere. I. C. – Libenter, quoad potero,
faciam. Alex. – Sic opto. I. C. – Rem igitur ipsam
auspicare. Alex. – Non excidit tibi memoria
mellitus ille Vatis Itali versiculus:
Né si comincia ben se non dal Cielo
A coelo igitur occipiamus. I. C. – Perplacet, mehercule,
sic enim et ipsi Coelicolae nostris aspirabunt
coeptis.